- ATLANTIA
- ATLANTIAAethiopica gens dicta olim Plinio l. 6. c. 30. de Aethiopum gente, Universa vero gens Aetheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio Aethiope, Aethiopia. Unde et Oceanum Atlanticum, cum Aethiopico, ab Arabico Sinu incipiente, eundem facit. Sed cum gemini sint Aethiopes, Δυτικὸι, Occidentales et Ε᾿ῷα, Orientales, de illis solum verum id esle, docet Salmas. qui non Aethiopiam, vicinam Indiae vel Arabiae, sed regionem Hesperiorum Aethiopum, quam Carthaginenses olim et Hispani lustraverunt, commercii gratiâ, quaeque contra Sinum Atlanticum sita est, Atlantiam quoque dictam esse, demonstrat. Certe Occidentales Aethiopes iidem et Atlantii et Hesperii; quod cognominis Orientalibus non competit. Mela, l. etc. ult. de Mari Atlantico, Prima eius Aethiopes, media nulli, nam aut exusta sunt, aut arenis obducta etc. Vide eum Exercitat. Plinian. ad Solin. p. 1242.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.